

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 3: Versus 20
Quia ex operibus.Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de caeteris operibus legis vult facere. Et est nova sententia, quamvis jungatur praecedentibus per:Quia ex operibus legis,etc. Opera legis dicuntur quae in lege instituta et terminata sunt, ut erant caeremonialia et figurativa, quae nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in justificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere, sed ostendere et punire.Non justificabitur omnis caro,etc. Secundum caeremonialia intellige, non moralia, quae utique justificant et in Evangelio consummantur.Coram illo.Qui intima videt, scilicet utrum ex amore justitiae quid agatur, vel timore poenae, quod non vident homines.Per legem enim.Hic incipit de lege, ut ostendat justitiam non esse ex ea.Per legem enim cognitio peccati.Hoc dicit, non quod prius peccata nescirentur, sed quod omnia non impune futura essent apud Deum cognita sunt per legem. Quaedam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud Pharaonem Joseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres ejus dixerunt:Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum[Gen. 39.]. Quaedam autem cognita sunt per legem quae ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quaedam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur.